- MAURI
- MAURIpopuli, qui Mauritaniam Africae regionem Occidentalem versus Gaditanum fretum incolunt. Eos fuisse Indos, et Hercule duce, cum innumer. aliarum gentium multitudine, in haec loca pervenisse, multi crediderunt, uti Strab. l. ult. scribit. Sane Sallustius, in Iugurthino c. 18. Mauros et Numidas, reliquosque qui Maritimam Africae cultiorem reddiderunt Medos, Armenios, Persas et Phoenices, fuisse indicat. Mauri (inquit Bochartus in Chanaan l. 1. c. 25.) Gap desc: Hebrew quasi Postremi, vel. Occidentales dicta ab Gap desc: Hebrew, quod et Posterius, et Occidentem sonat. Plene scriberetur Mauharin. Sed gutturales passim elidinemo est qui nesciat. Inde Maurus pro mauritanius, Horat. Carm. 2. Od. 6.Barbaras Syrtes, ubi Maura semper ------ ------ Aestuat unda.Superati in Hispania, ab Alphonso Legionis Rege et eius Successore Ferdinando, A. C. 1212. 1247. tota vero Hispaniâ exuti sunt, a Ferdinando Arragoniae Rege Inquisitione contra ipsos institutâ, et victô Mahomete Rege, A. C. 1491. Vide infra. Hornio sic appellantur omnes Saraceni Afri, a Mauritania, unde primum in Hispaniam profecti sunt, A. C. 713. sub ultimo Gothorum Rege Roderico, atque hinc fluxit vocabulum Mohr, quô Europaei Germanicae nationis Aethiopern designant, quia sedes Aethiopum in Africa et Afri Europaeis primum, per hanc Maurorum irruptionem in Hispaniam, innotuerunt. Hi itaque, ducibus, Muzâ et Tharifô, auspiciis Walidi Caliphae Saracenorum, a Com. Iuliano Septae in Africa praefecto, cuius filiae Cabae Rodericus illuserat, in Hispaniam devecti, circa A. C. 713. eam appellârunt Andalusiam, quae Andalusia ita a Vandalis fuerat dicta: unde Arabes et Turcae Regem Hispaniae hodieque Andalusiae Regem nominare solent. Ab eodem tempore lingua Hispanica vetus et Arabica ita confusae sunt, ut hodie tertia fere Hispanicae linguae pars Arabica sit, ac pleraque flumina et oppida Arabicis nominibus insigniantur. Interea, dum Mauri res suas in Hispania agunt, reliquiae Gothorum, e montibus Austriae, Cantabriae et Pirenaeis, in quibus latebant, progressi, Mauros parvis proeliis lacessere, victores longius progredi, denique praedâ atque opibus aucti, iam infractâ Maurorum virtute, nova Regna, velut e ruderibus, erigere coeperunt: nomine Gothorum abolitô, et eius in locum priscô Hispanorum revocatô. Sic A. C. 716. a Pelagio regnum Asturiae: A. C. 724. a Garsia Ximenio seu Inico, Suprarbiae ac Ripagorzae: a Kaesa Abarca, Aragoniae acNavarrae, A. C. 895. a Ferdinando Magno, Castellae: ab Henrico Limburgensi, Lusitaniae, A. C. 1139. ortum accepêre. Mauri vero in Andalusia regnârunt, coepitque eorum Regnum A. C. 724. sedes regia suit Corduba, titulus Regum Calipha et Emir el mumenina, i. e. Princeps credentium, item Melic, i. e. Rex: primusque Maurorum in Hispania Calipha Muhavia fuit, qui Hispaniam a Calipharum Syriae subiectione liberavit. Sed postea, Cordubae regnô collapsô, Mauri, intestinis collisi dissidiis, tot fere excitarunt Ragna, quot in ipsorum Imperio magnae erant Urbes: inter quae praecipua fuêre, Regna Cordubae, Sevilitae, Murciae, Valentiae, Saragossae, Deniae, Algezutae, Iaenis, Algarviae et alia minora; unicâ ad Christianorum regna accedente Gallaeciâ. Atque hinc factum, quod Reges Hispaniae tot in suo titulo Regni superbiant. Quae sequentibus temporibus a Mauris in Hispania acta, dictum in Mauritania. Vide plura apud Hornium Orb. Imper. p. 162. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.